Löydetty 295 Tulokset: Jesu
Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 1)
Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 12)
Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)
hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 1)