Löydetty 44 Tulokset: Iesus fides
At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. (Evangelium secundum Lucam 8, 48)
Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. (Evangelium secundum Lucam 22, 32)
Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)
Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. (Epistula ad Romanos 1, 8)
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. (Epistula ad Romanos 4, 5)
Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 9)
Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. (Epistula ad Romanos 4, 14)
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 5)
alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: (Epistula I ad Corinthios 12, 9)