Löydetty 48 Tulokset: Hesbom Basan
Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. (Liber Iosue 21, 6)
Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. (Liber Iosue 21, 27)
Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, (Liber Iosue 22, 7)
Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas. (Liber I Regum 4, 13)
Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra. (Liber I Regum 4, 19)
a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. (Liber II Regum 10, 33)
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: (Liber I Paralipomenon 5, 11)
Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan. (Liber I Paralipomenon 5, 12)
Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. (Liber I Paralipomenon 5, 16)
Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat. (Liber I Paralipomenon 5, 23)
Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. (Liber I Paralipomenon 6, 62)
Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. (Liber I Paralipomenon 6, 71)