Löydetty 41 Tulokset: verus amor desiderium

  • Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. (Liber Proverbiorum 13, 12)

  • Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala. (Liber Proverbiorum 13, 19)

  • Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. (Liber Proverbiorum 27, 5)

  • Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur. (Liber Proverbiorum 28, 25)

  • Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Amor quoque eorum et odium et invidiae simul perierunt, nec iam habent partem in hoc saeculo et in opere, quod sub sole geritur. (Liber Ecclesiastes 9, 6)

  • Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)

  • si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)

  • Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)

  • Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me. (Liber Ecclesiasticus 23, 5)

  • concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier bene sibi consentientes. (Liber Ecclesiasticus 25, 2)

  • Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. (Liber Ecclesiasticus 36, 24)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina