Löydetty 213 Tulokset: servi Dei
terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima”. (Liber Numeri 32, 4)
Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: “Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster: (Liber Numeri 32, 25)
dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti (Liber Deuteronomii 6, 21)
Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei: (Liber Iosue 1, 1)
At illi ad Iosue: “Servi, inquiunt, tui sumus”. Quibus Iosue ait: “Quinam estis et unde venistis?”. (Liber Iosue 9, 8)
Responderunt: “De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto (Liber Iosue 9, 9)
Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum”. (Liber Iosue 9, 11)
Egresso illo, servi regis venerunt et, cum viderent clausas fores cenaculi, dixerunt: “Certe purgat alvum in aestivo cubiculo”. (Liber Iudicum 3, 24)
Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: “Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam; et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum”. (Liber Iudicum 15, 18)
Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. (Liber I Samuelis 8, 17)
Dixeruntque servi Saul ad eum: “Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)
Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras”. (Liber I Samuelis 16, 16)