Löydetty 60 Tulokset: et mirabilia
PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. (Liber Psalmorum 119, 129)
Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 4)
Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. (Liber Psalmorum 139, 14)
HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae loquentur et mirabilia tua enarrabunt. (Liber Psalmorum 145, 5)
per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra. (Liber Sapientiae 19, 8)
In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 4)
Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in populo suo. (Liber Ecclesiasticus 31, 9)
Innova signa et itera mirabilia, (Liber Ecclesiasticus 36, 6)
Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 10)
Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. (Liber Ecclesiasticus 42, 17)
Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum. (Liber Ecclesiasticus 43, 27)
In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia operatus est. (Liber Ecclesiasticus 48, 15)