Löydetty 2979 Tulokset: end
Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. (Liber Genesis 23, 16)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)
Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24, 13)
puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur. (Liber Genesis 24, 16)
Occurritque ei servus et ait: “Pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua”. (Liber Genesis 24, 17)
ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua"; (Liber Genesis 24, 43)
Dum haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula; descenditque ad fontem et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. (Liber Genesis 24, 45)
Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius. (Liber Genesis 24, 47)
Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo (Liber Genesis 24, 64)
Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius. (Liber Genesis 25, 24)
Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”. (Liber Genesis 25, 31)
Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita. (Liber Genesis 25, 33)