Löydetty 3318 Tulokset: dominus
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “Anathema Iesus!”; et nemo potest dicere: “Dominus Iesus”, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; (Epistula I ad Corinthios 12, 5)
In lege scriptum est: “In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me”, dicit Dominus. (Epistula I ad Corinthios 14, 21)
Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos (Epistula II ad Corinthios 6, 17)
et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens”. (Epistula II ad Corinthios 6, 18)
Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam, (Epistula II ad Corinthios 10, 8)
non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat. (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, (Epistula ad Galatas 4, 1)
unus Dominus, una fides, unum baptisma; (Epistula ad Ephesios 4, 5)