Löydetty 85 Tulokset: causam
cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati; (Liber II Maccabaeorum 4, 28)
Ob quam causam non solum Iudaei, sed multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta. (Liber II Maccabaeorum 4, 35)
Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)
Et cum venisset rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi tres viri a senatu. (Liber II Maccabaeorum 4, 44)
Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)
Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 48)
nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt insequentes eos. (Liber II Maccabaeorum 8, 26)
Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari. (Liber II Maccabaeorum 13, 4)
quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores. (Liber Proverbiorum 22, 23)
redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)
Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles, (Liber Proverbiorum 25, 9)