Löydetty 54 Tulokset: bello consilia
Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum. (Prophetia Osee 11, 6)
Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti. (Prophetia Michaeae 2, 8)
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello. (Prophetia Zachariae 10, 3)
Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
— nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes (Epistula II ad Corinthios 10, 4)
exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; (Epistula ad Hebraeos 11, 34)