Löydetty 239 Tulokset: arca Dei in monte Moræ
et praecepit ei dicens: “Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium; (Liber Leviticus 16, 2)
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens: (Liber Leviticus 25, 1)
Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 46)
Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai. (Liber Leviticus 27, 34)
Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. (Liber Numeri 3, 1)
Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)
Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua”. (Liber Numeri 10, 35)
At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. (Liber Numeri 14, 44)
Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma. (Liber Numeri 14, 45)
ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom: (Liber Numeri 20, 23)
Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. (Liber Numeri 21, 4)
Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino; (Liber Numeri 28, 6)