Löydetty 150 Tulokset: amorem misericordiam
Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. (Liber Proverbiorum 28, 13)
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam. (Liber Sapientiae 12, 22)
Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 7)
Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam. (Liber Ecclesiasticus 2, 9)
ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius: hominem secundum opera sua iudicat. (Liber Ecclesiasticus 16, 13)
Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius? (Liber Ecclesiasticus 18, 4)
Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam. (Liber Ecclesiasticus 18, 9)
In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? (Liber Ecclesiasticus 28, 4)
Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat. (Liber Ecclesiasticus 29, 1)
Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae. (Liber Ecclesiasticus 46, 9)
Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet. (Liber Ecclesiasticus 47, 24)
Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam. (Liber Ecclesiasticus 50, 24)