Löydetty 256 Tulokset: altare aere
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 2)
qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 9)
Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem suavitatis. (Liber Leviticus 2, 12)
Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino. (Liber Leviticus 3, 11)
adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum suavissimi odoris omnis adeps Domino. (Liber Leviticus 3, 16)
sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti. (Liber Leviticus 4, 10)
omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare. (Liber Leviticus 4, 19)
Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 31)
Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. (Liber Leviticus 6, 3)
Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram altare: (Liber Leviticus 6, 7)
et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est. (Liber Leviticus 7, 5)
Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. (Liber Leviticus 7, 31)