Löydetty 163 Tulokset: Vocavit
et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent. (Evangelium secundum Lucam 15, 26)
Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “Magister adest et vocat te”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)
Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 17)
Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. (Actus Apostolorum 24, 24)
quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. (Epistula ad Romanos 8, 30)
quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus? (Epistula ad Romanos 9, 24)
Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)
Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo. (Epistula I ad Corinthios 7, 17)
Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; (Epistula ad Galatas 1, 6)
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)