Löydetty 231 Tulokset: Sapientia Salomonis
Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)
Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet. (Liber Proverbiorum 14, 1)
Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans. (Liber Proverbiorum 14, 8)
In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur? (Liber Proverbiorum 14, 33)
In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae. (Liber Proverbiorum 17, 24)
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. (Liber Proverbiorum 21, 30)
Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. (Liber Proverbiorum 24, 3)
Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. (Liber Proverbiorum 24, 7)
Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)
Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiae regis Iudae. (Liber Proverbiorum 25, 1)
Quoniam stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum; (Liber Proverbiorum 30, 2)