Löydetty 36 Tulokset: Miserere
Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo; (Liber Baruch 3, 2)
Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
et dicens: “Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 15)
Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “Fili David Iesu, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)
Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)
et levaverunt vocem dicentes: “Iesu praeceptor, miserere nostri!”. (Evangelium secundum Lucam 17, 13)
Et clamavit dicens: “Iesu, fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)