Löydetty 145 Tulokset: Iustitia ira
Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)
Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium. (Liber Proverbiorum 16, 12)
Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. (Liber Proverbiorum 25, 5)
Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam. (Liber Proverbiorum 29, 4)
Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 15)
iustitia enim est immortalis. (Liber Sapientiae 1, 15)
et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, (Liber Sapientiae 9, 3)
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 20)
Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia; (Liber Sapientiae 14, 7)
Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)
et in iustitia aedificabitur tibi; et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies solventur tua peccata. (Liber Ecclesiasticus 3, 17)