Löydetty 387 Tulokset: Iacob et Esau

  • Et convertam eos in terram, quam iuravi patribus eorum, Abraham, Isaac et Iacob; et possidebunt eam et multiplicabo eos, et non minorabuntur; (Liber Baruch 2, 34)

  • Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. (Liber Baruch 3, 37)

  • Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius. (Liber Baruch 4, 2)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; (Prophetia Ezechielis 20, 5)

  • Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)

  • Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 25)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo. (Prophetia Ezechielis 39, 25)

  • Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob. (Prophetia Osee 10, 11)

  • Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. (Prophetia Osee 12, 3)

  • Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. (Prophetia Osee 12, 13)

  • Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus, Deus exercituum: (Prophetia Amos 3, 13)

  • Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius”. (Prophetia Amos 6, 8)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina