Löydetty 141 Tulokset: Dei consilium
Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudaei niterentur, (Liber II Maccabaeorum 14, 5)
Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 20)
at ille ait: “Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri”. Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret. (Liber II Maccabaeorum 15, 5)
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. (Liber Proverbiorum 1, 25)
Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, (Liber Proverbiorum 2, 11)
Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis; custodi prudentiam atque consilium, (Liber Proverbiorum 3, 21)
Meum est consilium et prudentia, mea est intellegentia, mea est fortitudo. (Liber Proverbiorum 8, 14)
Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. (Liber Proverbiorum 15, 22)
Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. (Liber Proverbiorum 19, 20)
Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. (Liber Proverbiorum 21, 30)
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? (Liber Sapientiae 9, 13)