Fundar 223 Resultados para: sapientia mundi
et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis (Evangelium secundum Lucam 7, 35)
propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur (Evangelium secundum Lucam 11, 49)
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista (Evangelium secundum Lucam 11, 50)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
altera die videt Johannes Jesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
et mulieri dicebant quia jam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)
si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
iterum ergo locutus est eis Jesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitæ (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
quamdiu in mundo sum lux sum mundi (Evangelium secundum Ioannem 9, 5)
respondit Jesus nonne duodecim horæ sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem hujus mundi videt (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
nunc judicium est mundi nunc princeps hujus mundi eicietur foras (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)