Fundar 116 Resultados para: mari navem obsequium
et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)
et dicit eis quid timidi estis modicæ fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus (Evangelium secundum Matthaeum 14, 24)
et iterum cœpit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat (Evangelium secundum Marcum 4, 1)
et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis (Evangelium secundum Marcum 4, 37)
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
cumque ascenderet navem cœpit illum deprecari qui dæmonio vexatus fuerat ut esset cum illo (Evangelium secundum Marcum 5, 18)
et statim cœgit discipulos suos ascendere navem ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum (Evangelium secundum Marcum 6, 45)
et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra (Evangelium secundum Marcum 6, 47)
et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant (Evangelium secundum Marcum 6, 51)
et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha (Evangelium secundum Marcum 8, 10)
ascendens autem in unam navem quæ erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas (Evangelium secundum Lucam 5, 3)