Fundar 51 Resultados para: Tobias et Sara
denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)
Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum (Liber Thobis 1, 23)
et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas ejus restituta est ei (Liber Thobis 1, 25)
sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea (Liber Thobis 2, 9)
Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui (Liber Thobis 2, 17)
tunc Tobias ingemuit et cœpit orare cum lacrimis (Liber Thobis 3, 1)
igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum (Liber Thobis 4, 1)
tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quæcumque præcepisti mihi faciam pater (Liber Thobis 5, 1)
tunc egressus Tobias invenit juvenem splendidum stantem præcinctum et quasi paratum ad ambulandum (Liber Thobis 5, 5)
at ille respondit ex filiis Israël et Tobias dixit ei nosti viam quæ ducit in regionem Medorum (Liber Thobis 5, 7)
cui Tobias ait sustine me obsecro donec hæc ipsa nuntiem patri meo (Liber Thobis 5, 9)
et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen cæli non video (Liber Thobis 5, 12)