Fundar 215 Resultados para: Prophecy: Tempus
tempus autem oportunum dementiæ suæ nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur (Liber II Maccabaeorum 14, 5)
omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub cælo (Liber Ecclesiastes 3, 1)
tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est (Liber Ecclesiastes 3, 2)
tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus ædificandi (Liber Ecclesiastes 3, 3)
tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi (Liber Ecclesiastes 3, 4)
tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus (Liber Ecclesiastes 3, 5)
tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi (Liber Ecclesiastes 3, 6)
tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi (Liber Ecclesiastes 3, 7)
tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis (Liber Ecclesiastes 3, 8)
et dixi in corde meo justum et impium judicabit Deus et tempus omni rei tunc erit (Liber Ecclesiastes 3, 17)
qui custodit præceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit (Liber Ecclesiastes 8, 5)
omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio (Liber Ecclesiastes 8, 6)