Fundar 163 Resultados para: vocavit missionaria
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. (Actus Apostolorum 10, 7)
A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. (Actus Apostolorum 20, 17)
Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. (Actus Apostolorum 24, 24)
Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. (Epistula ad Romanos 8, 30)
Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, (Epistula ad Romanos 9, 24)
Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)
Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. (Epistula I ad Corinthios 7, 17)
Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: (Epistula ad Galatas 1, 6)
Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)
deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)
Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)