Fundar 261 Resultados para: testamentum animo fide spem iustitiam
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)
Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. (Liber Psalmorum 49, 5)
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? (Liber Psalmorum 49, 16)
Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus: (Liber Psalmorum 54, 21)
Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. (Liber Psalmorum 72, 28)
Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. (Liber Psalmorum 73, 20)
ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: (Liber Psalmorum 77, 7)
Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. (Liber Psalmorum 77, 10)
Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt: (Liber Psalmorum 82, 6)
Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo: (Liber Psalmorum 88, 4)
In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. (Liber Psalmorum 88, 29)
neque profanabo testamentum meum: et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita. (Liber Psalmorum 88, 35)