Fundar 28 Resultados para: scelus

  • Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. (Liber Proverbiorum 10, 23)

  • Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. (Liber Isaiae 10, 25)

  • De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. (Liber Isaiae 53, 8)

  • adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc? (Liber Ieremiae 13, 27)

  • Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 58)

  • Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)

  • Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ. (Prophetia Ezechielis 23, 21)

  • Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius. (Prophetia Ezechielis 23, 27)

  • Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam: et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ. (Prophetia Ezechielis 23, 29)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. (Prophetia Ezechielis 23, 35)

  • Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. (Prophetia Ezechielis 23, 48)

  • Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 23, 49)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina