Fundar 63 Resultados para: ossa
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. (Liber Psalmorum 21, 18)
Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. (Liber Psalmorum 30, 11)
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. (Liber Psalmorum 31, 3)
Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. (Liber Psalmorum 33, 21)
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum. (Liber Psalmorum 34, 10)
Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? (Liber Psalmorum 41, 11)
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. (Liber Psalmorum 50, 10)
Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. (Liber Psalmorum 52, 6)
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. (Liber Psalmorum 101, 4)
Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. (Liber Psalmorum 140, 7)
Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus. (Liber I Maccabaeorum 13, 25)
Lux oculorum lætificat animam ; fama bona impinguat ossa. (Liber Proverbiorum 15, 30)