Fundar 775 Resultados para: ira
Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis. (Liber Iudicum 3, 8)
Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath: (Liber Iudicum 3, 26)
Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian. (Liber Iudicum 6, 13)
Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. (Liber Iudicum 6, 39)
Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde, (Liber Iudicum 9, 30)
Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)
Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile? (Liber Iudicum 13, 18)
Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)
Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui: (Liber Iudicum 14, 19)
Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis. (Liber I Samuelis 11, 6)
Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo. (Liber I Samuelis 14, 15)
Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus? (Liber I Samuelis 16, 4)