Fundar 406 Resultados para: in tempore
Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, (Actus Apostolorum 18, 20)
Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. (Actus Apostolorum 18, 23)
Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. (Actus Apostolorum 19, 23)
Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: (Actus Apostolorum 24, 25)
Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus, (Actus Apostolorum 27, 9)
in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 3, 26)
An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)
Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. (Epistula ad Romanos 11, 5)
Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: (Epistula II ad Corinthios 8, 14)
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: (Epistula ad Galatas 4, 1)