Fundar 65 Resultados para: illic
Illic naves pertransibunt ; draco iste quem formasti ad illudendum ei. (Liber Psalmorum 103, 26)
Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis: (Liber Psalmorum 106, 36)
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. (Liber Psalmorum 121, 5)
sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum. (Liber Psalmorum 132, 3)
Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. (Liber Psalmorum 136, 1)
quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. (Liber Psalmorum 136, 3)
Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades. (Liber Psalmorum 138, 8)
et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea: et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem: (Liber I Maccabaeorum 1, 36)
et reposuerunt illic: et facti sunt in laqueum magnum. (Liber I Maccabaeorum 1, 37)
Et dixit Mathathias: Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum? (Liber I Maccabaeorum 2, 7)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)
Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. (Liber I Maccabaeorum 5, 13)