Fundar 165 Resultados para: fidem bonis
Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo. (Liber II Maccabaeorum 11, 19)
Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. (Liber II Maccabaeorum 12, 25)
primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 8)
Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)
In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. (Liber Proverbiorum 11, 10)
Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit. (Liber Proverbiorum 11, 15)
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)
De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. (Liber Proverbiorum 13, 2)
Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. (Liber Proverbiorum 15, 27)
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. (Liber Proverbiorum 17, 13)
Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. (Liber Proverbiorum 27, 9)
Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)