Fundar 61 Resultados para: fat
At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri: (Liber II Maccabaeorum 12, 36)
Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. (Liber Proverbiorum 11, 22)
Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est. (Liber Proverbiorum 12, 16)
Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam. (Liber Proverbiorum 13, 16)
Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia. (Liber Proverbiorum 14, 24)
Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam. (Liber Proverbiorum 15, 2)
Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas. (Liber Proverbiorum 16, 22)
Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. (Liber Proverbiorum 17, 12)
Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur. (Liber Proverbiorum 17, 21)
Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. (Liber Ecclesiasticus 8, 20)
A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. (Liber Ecclesiasticus 19, 11)
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur. (Liber Ecclesiasticus 20, 13)