Fundar 2409 Resultados para: domus Domini

  • dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. (Liber Genesis 24, 27)

  • dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis. (Liber Genesis 24, 31)

  • Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat. (Liber Genesis 24, 36)

  • Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, (Liber Genesis 24, 42)

  • et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei. (Liber Genesis 24, 44)

  • Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. (Liber Genesis 24, 48)

  • En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. (Liber Genesis 24, 51)

  • Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. (Liber Genesis 26, 25)

  • ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. (Liber Genesis 26, 29)

  • Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. (Liber Genesis 28, 17)

  • et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. (Liber Genesis 28, 22)

  • Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina