Fundar 196 Resultados para: Liberation Christo spem spem
Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, (Epistula I ad Corinthios 3, 1)
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. (Epistula I ad Corinthios 4, 10)
Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 18)
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. (Epistula I ad Corinthios 15, 22)
Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula I ad Corinthios 15, 31)
Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen. (Epistula I ad Corinthios 16, 24)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula II ad Corinthios 1, 2)
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: (Epistula II ad Corinthios 1, 21)