Fundar 18 Resultados para: Hanum Adarezer
Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 18, 7)
Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea. (Liber I Paralipomenon 18, 8)
Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)
misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)
Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 16)
Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 19)