Fundar 2101 Resultados para: Deus benedictionem gratiam promissionem

  • Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)

  • nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)

  • arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. (Epistula ad Hebraeos 11, 19)

  • In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)

  • scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)

  • Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. (Epistula ad Hebraeos 12, 28)

  • Etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)

  • Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 4)

  • Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)

  • Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. (Epistula Iacobi 1, 12)

  • Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina