Found 80 Results for: verbo Dei
in verbo veritatis in virtute Dei per arma justitiæ a dextris et sinistris (Epistula II ad Corinthios 6, 7)
hoc cogitet qui ejusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et præsentes in facto (Epistula II ad Corinthios 10, 11)
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquæ in verbo (Epistula ad Ephesios 5, 26)
propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii (Epistula ad Colossenses 1, 5)
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Jesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Epistula ad Colossenses 3, 17)
hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non præveniemus eos qui dormierunt (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
quod si quis non obœdit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 14)
nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate (Epistula I ad Timotheum 4, 12)
qui bene præsunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina (Epistula I ad Timotheum 5, 17)
qui cum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus portansque omnia verbo virtutis suæ purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Majestatis in excelsis (Epistula ad Hebraeos 1, 3)
fide intellegimus aptata esse sæcula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent (Epistula ad Hebraeos 11, 3)
voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturæ ejus (Epistula Iacobi 1, 18)