Found 401 Results for: factum
factum est autem cum hæc diceret extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quæ suxisti (Evangelium secundum Lucam 11, 27)
simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres cæli requieverunt in ramis ejus (Evangelium secundum Lucam 13, 19)
et factum est cum intraret in domum cujusdam principis Pharisæorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum (Evangelium secundum Lucam 14, 1)
et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est (Evangelium secundum Lucam 14, 22)
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno (Evangelium secundum Lucam 16, 22)
et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilæam (Evangelium secundum Lucam 17, 11)
quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt (Evangelium secundum Lucam 17, 14)
et sicut factum est in diebus Nœ ita erit et in diebus Filii hominis (Evangelium secundum Lucam 17, 26)
similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant ædificabant (Evangelium secundum Lucam 17, 28)
videns autem illum Jesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho cæcus quidam sedebat secus viam mendicans (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
et factum est ut rediret accepto regno et jussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset (Evangelium secundum Lucam 19, 15)