Found 71 Results for: cogitationes Dei
Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
de corde enim exeunt cogitationes malæ homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiæ (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)
ab intus enim de corde hominum cogitationes malæ procedunt adulteria fornicationes homicidia (Evangelium secundum Marcum 7, 21)
et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes (Evangelium secundum Lucam 2, 35)
ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris (Evangelium secundum Lucam 5, 22)
ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
at Jesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se (Evangelium secundum Lucam 9, 47)
ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra (Evangelium secundum Lucam 24, 38)
et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt (Epistula I ad Corinthios 3, 20)
ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes ejus (Epistula II ad Corinthios 2, 11)