Found 144 Results for: Propheta tempestas

  • respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)

  • cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia (Liber Proverbiorum 1, 27)

  • quasi tempestas transiens non erit impius justus autem quasi fundamentum sempiternum (Liber Proverbiorum 10, 25)

  • vox tonitrui ejus exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus (Liber Ecclesiasticus 43, 18)

  • dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua (Liber Ecclesiasticus 46, 16)

  • in lege Domini judicavit congregationem et vidit Dominus Jacob et in fide sua probatus est propheta (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David (Liber Ecclesiasticus 47, 1)

  • et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat (Liber Ecclesiasticus 48, 1)

  • nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esajas propheta magnus et fidelis in conspectu Dei (Liber Ecclesiasticus 48, 25)

  • nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum ædificare et renovare (Liber Ecclesiasticus 49, 9)

  • longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est (Liber Isaiae 9, 15)

  • verum hii quoque præ vino nescierunt et præ ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt judicium (Liber Isaiae 28, 7)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina