Found 71 Results for: uva
Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. (Liber Isaiae 5, 2)
Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)
Circumspexi, et non erat auxiliator ; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. (Liber Isaiae 63, 5)
Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quæ prætergressa sunt. (Liber Ieremiae 8, 13)
In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. (Liber Ieremiae 31, 29)
Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. (Liber Ieremiae 31, 30)
Ego autem, quid possum adjuvare vos? (Liber Baruch 4, 17)
Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? (Prophetia Ezechielis 18, 2)
Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. (Prophetia Osee 3, 1)
Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)
a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)
At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 25)