Found 28 Results for: sponsus
Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. (Evangelium secundum Marcum 2, 20)
Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? (Evangelium secundum Lucam 5, 34)
Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. (Evangelium secundum Lucam 5, 35)
Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)