Found 115 Results for: sermonem

  • Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israël magnus ædificaverat, et exstruxerat. (Liber Esdrae 5, 11)

  • Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens. (Liber Esdrae 9, 3)

  • Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos : Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus : surgamus et ædificemus : vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem. (Liber Nehemiae 2, 20)

  • Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices : et respondi eis juxta sermonem priorem. (Liber Nehemiae 6, 4)

  • memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. (Liber Thobis 2, 6)

  • Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. (Liber Thobis 12, 11)

  • tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt. (Liber Esther 14, 13)

  • Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? (Liber Iob 4, 2)

  • Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris. (Liber Iob 13, 17)

  • In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. (Liber Psalmorum 55, 11)

  • delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur (Liber Psalmorum 58, 13)

  • Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt: Quis videbit eos? (Liber Psalmorum 63, 6)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina