Found 288 Results for: sacrificium pro peccato

  • Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)

  • Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti: (Liber Leviticus 6, 6)

  • Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)

  • Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. (Liber Leviticus 6, 23)

  • Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 25)

  • Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. (Liber Leviticus 6, 30)

  • Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. (Liber Leviticus 7, 7)

  • Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: (Liber Leviticus 7, 9)

  • Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. (Liber Leviticus 7, 29)

  • Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, (Liber Leviticus 7, 37)

  • Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: (Liber Leviticus 8, 2)

  • Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, (Liber Leviticus 8, 14)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina