Found 172 Results for: sacerdos
Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis. (Liber Nehemiae 8, 9)
Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri. (Liber Nehemiae 10, 38)
Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ. (Liber Nehemiae 13, 4)
Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viæ transitus esse poterat, (Liber Iudith 4, 5)
Et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim. (Liber Iudith 4, 7)
Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos, (Liber Iudith 4, 11)
Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. (Liber Psalmorum 109, 4)
In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin: (Liber I Maccabaeorum 2, 1)
Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. (Liber I Maccabaeorum 7, 5)
Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos: (Liber I Maccabaeorum 7, 14)
et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum. (Liber I Maccabaeorum 12, 3)
Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 12, 6)