Found 53 Results for: praesidium potens/page/3/page/3
Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, (Liber Genesis 10, 8)
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. (Liber Deuteronomii 10, 17)
Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. (Liber Ruth 2, 1)
Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi. (Liber I Samuelis 14, 52)
Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. (Liber I Samuelis 26, 25)
Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph. (Liber I Regum 11, 28)
Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. (Liber I Paralipomenon 1, 10)
Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege. (Liber II Paralipomenon 28, 7)
et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. (Liber Iudith 1, 4)
Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus: et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur. (Liber Iudith 11, 6)
Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum. (Liber Iudith 16, 8)
Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens: (Liber Iob 36, 5)