Found 12486 Results for: os
Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: (Liber Genesis 11, 3)
et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. (Liber Genesis 11, 4)
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. (Liber Genesis 11, 8)
Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. (Liber Genesis 11, 9)
Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. (Liber Genesis 11, 10)
Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 11)
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 13)
Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 15)
Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 17)
Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 19)
Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 21)
Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 23)