Found 256 Results for: nisi
Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. (Epistula II ad Timotheum 2, 5)
Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)
Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? (Epistula ad Hebraeos 3, 18)
dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. (Epistula ad Hebraeos 6, 14)
Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. (Epistula I Ioannis 2, 22)
Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? (Epistula I Ioannis 5, 5)
Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. (Apocalypsis Ioannis 2, 5)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)
Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. (Apocalypsis Ioannis 2, 22)
et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis: (Apocalypsis Ioannis 9, 4)