Found 78 Results for: maledictionem furtum furtum iusiurandum mendacium iudicium iudicium et exitium
Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laboraverunt. (Liber Ieremiae 9, 5)
Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. (Liber Ieremiae 15, 18)
Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. (Liber Ieremiae 16, 19)
Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in captivitatem: et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium. (Liber Ieremiae 20, 6)
Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi. (Liber Ieremiae 23, 25)
Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? (Liber Ieremiae 23, 26)
Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 32)
Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terræ, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quæ ejeci eos. (Liber Ieremiae 24, 9)
Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista: (Liber Ieremiae 25, 18)
dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ. (Liber Ieremiae 26, 6)
quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis. (Liber Ieremiae 27, 10)
Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis: (Liber Ieremiae 27, 14)