Found 61 Results for: fat
Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? (Liber Ecclesiasticus 22, 17)
Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. (Liber Ecclesiasticus 22, 18)
Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper. (Liber Ecclesiasticus 22, 23)
ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas. (Liber Ecclesiasticus 23, 19)
Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem. (Liber Ecclesiasticus 23, 24)
pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. (Liber Ecclesiasticus 25, 4)
Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. (Liber Ecclesiasticus 33, 5)
De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 8)
stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)
Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. (Liber Isaiae 33, 1)
Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)
Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. (Liber Ieremiae 10, 8)